LUGDUNUM Clavatum vel Cloatum

LUGDUNUM Clavatum vel Cloatum
LUGDUNUM Clavatum vel Cloatum
nunc Laudunum, vulgo Laon, in finibus Remorum, castrum fuit in monte positum, ita ut procul intuentibus celsissimo cacumini, tamquam clavis affixum, videatnr, unde ei nomen. Illud Remigius Genobaudo, Ep. ei praeposito, de castro Remensi Eccl. subiecto, civitatem fecit: quae regnantibus Chlodovaei Iun. filiis, etiam Ducem suum proprium habuit, cum ante Campaniae Gallicae Duci pareret. Macrobium praetorem conditorem habuisse, testatur Frodoard. Hist. Rem. l. 3. c. 21. Ultimo loco inter Remensis Archiepiscopal. comprovinciales commemoratur in Not. quibusdam, post A. C. 1220. factis. Eius Ep. a villa Anisiaco, dici consuevit Ep. Dux Laudunensis, Par Franciae, et Comes Anisiaci. Medulphus a Genobaudo Ep. Laudunensi missus Conc. Aurelianensi 5. subscripsit A. C. 549. Chagnoaldus Ep. laudatur Flodoardo Hist. Rem. l. 2. c. 5. Nobiles civitatis sere omnes a plebe interfecti sunt, tempore Lud. Crassi, quod Ep. suo Galdrico fideles essent: Rogerus vero Ep. Laudunenses a communitate Regis Lud. consensu iurata, abstracturus, armis per Quadragesimam aggressus est, A. C. 1178. Nec Episcopatûs sedes solum, sed et olim regia fuit Car. Rodulphi, Lud. Transmarini ac Lotharii Ludovicique Regum, ita ut ad Reges Francorum, qui hisce successêrunt, tamquam res fiscalis et dominica. proprie pertinere videretur. Caput agri cogn. qui. vulgo Laonois, Remensem inter et Mosellanum in divisione regni Lud. Pii positus, pars veterum fuit Remorum: unde et urbs ipsa, castrum olim Remorum, creditur a Dudone, esse opp. Remorum Bibrax. apud Caes. de Bell. Gall. l. 2. c. 2. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”